

Liber Judicum*
Caput 7: Versus 3
Qui formidolosus,etc.[ADAM., hom. 9]. Idem hodie clamat Jesus, etc., usque ad sic inter ingentia et nefanda crimina, timoris et formidinis crimen ponitur.LXX: Formidolosus est, qui quasi adolescente vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo, juxta LXX, formidolosus corde dicitur, in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.